Лист 1:
[TU]NC REGINA ARCERSIRE CLAM SANCTUM REMIGIVM REMENSIS VRB[IS EPIS]
copum iubet, deprecans, ut regi uerbum salutis insinuaret. Quem sa
cerdos arcersitum secretius coepit ei insinuare, ut Deum uerum facto
rem caeli ac terrae crederet, idola neglegeret quae neque sibi ne
que aliis prodesse possunt. At ille ait: Libenter te, sanctissime pater
audiebam, sed restat unum quod populum, qui me sequitur, non patitur
relinquere deos suos. Sed uado et loquor iuxta uerbum tuum. Conue
niens cum suis, priusquam ille loqueretur precurrente potentia Dei
omnis populus pariter adclamauit: Mortales deos abicimus, pie rex, et
Deum quem Remegius predicat inmortalem sequi parati sumus. Nunci
antur haec antestiti. Qui gaudio magno repletus, iussit lauacrum pre
parare. Velis depictis adumbratur platea[e], ecclesiae curtinis alben
tibus adornatur, baptisterium conponitur, balsema defunduntur
flagrantes odore caerei, totumque templum baptisterii diuino resp[a]r
g[i]tur [ab odore, talemque sibi] graciam ad[stanti]bus Deus tribuit, ut esti
marent se paradisi odoribus collocare. Rex ergo prior poposcit
se a ponifice baptizare. Procedit nouus Constantinus ad lauacrum
Deletur leprae ueteris morbo sordentesque maculas gestas antiquitus
[re]centi latice dele[turus. Cui] ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit
ore facundo: Mitis depone colla, Sicamber. Adora quod incendisti, in
cende quae adorasti. Erat autem Remegius episcopus egregie scien
tiae et rethoricis adprimum inbutus studiis, sed et sanctitate ita pre
latus, ut Siluestri uirtutibus aequaretur. Est enim nunc liber
eius uitae, qui eum narrat mortuum suscitasse. Igitur rex omni
potentem Deum in Trinitate confessus baptizatus in nomine Patris
et Filii et Spiritus sancti. Delibutusque sacro crismate cum signaculo cru
cis Christi. De exercitu eius uero baptiszati sunt amplius tria milia
baptizata et soror eius Albfledis quae non post multum tempus mi
grauit ad Dominum. Pro qua rex cum contristaretur, sanctus Remigius
consolatoriam misit aepistolam, quae hoc modosumpsit exordium
Лист 1 об.:
[Anget] me et satis me anget uestrae causa tri[x]sticiae, quae bonae mem[o]
riae germana uestra transiit Albfledis, sed consolari possimus quia
ta[lis de hoc mundo migrauit ut suspici magis debeat quam lugeri. Con]
versa est enim et alia soror eius Lanthildis nomine que in heresim Ar
r[iann]orum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritu
sancto, crismata est XXV.
TUNC GVNDOBADVS ET GODOGISILVS FRATRES REGNUM CIRCA
Hrodanum aut Ararem cum Massiliensem prouinciam retinebant.
Erant autem tam illi quam populi eorum Arrianae secte sub
iecti. Cumque sibi inuicem inpugnarent. Audito Godegisilus Hlu
douuici regis uictorias misit ad eum legationem occulte, dicens: Si [mi]
hi [a]d persequendum fratrem meum prebueris auxilium, ut eum bello [inter]
fic[ere] aut de regione eicere possim, tributum tibi, qualem tu ips[e uel]lis
in[iungere, a]nnis singulis dissoluam, quae ille libenter accipiens, auxi
liu[m ei, ubicumque necessitas poposcerit, repromisit. Et statuto tempore]
con[tra Gundobadum exercitum commouit. Quo audito Gundobadus]
ign[orans dolum fratris, misit ad eum, dicens: Ueni in adiutorium meum, quia]
Fra[nci se commouent contra nos et regionem nostram adeunt, ut eam capia]nt
Ide[oque simus unianimis aduersus gentem inimicam nobis ne separati inui]
ce[m quo]d aliae gentes passe sunt perferamus. At ille: Vadam, [inqui]d,
tr[es] exercitum, id est Hluduuuicus contra Gundobadum et Gode[gisi]
lo cum omni instrumento belli ad castrum cui Diuione nomen est
p[er]uenerunt. Confligentesque super Oscaram fluuium, Godeg[i]
silus Hluduuuico coniungitur, ac uterque exercitus Gundeb[adi]
populum atterit. At ille dolum fratris, quem non suspicabatur,
aduertens, terga dedit fugamque iniit, rodanitidisque ripas
percurrens, Auinionem [ur]bem ingreditur. Godegisilus [uero],
o[bten]ta uictoria, promissam Hluduuuico aliquam partem reg[ni sui],
c[um pa]ce discessit Viennamque triumphans tamqu[am si
iam totum possederit regnum, ingreditur.]
Издание текста: Monumenta Germaniae Historica. Scriptores rerum Merooingicarum. T. 1, pars 1: Gregorii Turonensis Opera. Libri historiarumX. Hannoverae, 1951, p. 76-79.