Piligrimus dei gratia Coloniensium archiepiscopus ac plebis dei. Notum sit universitati pie viventium tam praesentium quam futurorum,
quorum defensione et testimonio, quae a filiis suis aecclesiis dei conferuntur, rata atque inconvulsa [in] perpetuum creduntur manere, quia Eren-fridus comes palatinus
nostram adiverit humilitatem obsecrans, ut monasterio suo, quod in vico brunwilarensi, id est in dote piae memoriae Mathildis coniugis suae crebra eius suggestione edificare
inchoaverat et ea immatura morte praeventa atque ibidem sepulta pro anima illius et sua voluntarius iam consumaverat, gratiam libertatis et privilegii formam nostrae auctoritatis cyrografo con-
firmaremus constituens illud sub mundiburdio sancti Petri coloniensis aecclesiae, cui deo auctore deservio, meque Piligrimum eiusdem sanctae coloniensis aeclesiae archiepiscopum et omnes successores
meos in perpetuum praefati monasterii defensores esse impetravit, ut contra improborum violentias a metropolitani auctoritate melius defensaretur et ut abbas eiusdem loci nummisma unum
aureum pondus habens trium denariorum nostrae monetae singulis annis ad altare beati Petri principis apostolorum persolvat sicque ab omni praesentium et futurorum potestate atque dominio tam
pontificum quam regum seu imperatorum ad cetera omnino liberum permaneat. Huius igitur piis inclinati precibus diffinitione praefata a nobis accepta et filiis eius Herimanno et Ottone pie an-
nuentibus, qui in praesentiarum positi patris in omnibus favebant voluntati. Ea quoque, quae pro salute animae suae deo sanctoque Nycholao ibidem contulerat, secundum petitionem ipsius in hac sceda cu-
ravimus annotare, id est brunwilarense praedium cum aliis locis subter notatis ad idem praedium pertinentibus, id est Louenich Wremerstorp Cuningistorp Dansswilre Glessene Kyrchi-
torp Sentere Manstede Ichindorp Slenderhagen cum omnibus appendiciis suis et cum omni integritate, scilicet in agris in pratis m aquis pascuis silvis molis molendinis piscationibus
exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis cum omni utilitate, quae in perpetuum inde provenire poterint. Preterea quatuor silvas, quarum nomina sunt Wedehowe Hanepuze Asp et Bram
cum integritate iuris, quod vulgariter dicitur wiltban, libera traditione praefato monasterio donavit. Terminum etiam et bannum ipsius praedii, sicut ipse summa libertate habuit, designans
a via quae dicitur Jacobswech usque ad viam Hespath, rursumque a via Hespath ad viam regiam et a via regia per cursum rivuli qui dicitur Vischbach usque trans fluvium qui dicitur Arnefe ita con-
stituit, ut nullus ibi aliquid iuris vel potestatis habeat preter abbatem ipsius loci et villicum eius quemcunque statuerit. Cui etiam abbati singulariter duas paludes, unam inter sinthere et
glessene, alteram circa fluvium Arnefe a silva quercea usque ad pontem Turre tali iure delegavit, ut nemo in his preter abbatem aliquid potestative usurpare presumat neque aliquis ibi excepto
abbate et fratribus piscari audeat. Prata quoque, que vel ipse tunc habuit vel postea praefati cenobii fratres adquirere potuerint, in illis terminis qui vulgo dicuntur copeleweide, quorum terminorum
duos beato Petro dedit, unum in toneburch, alterum circa ripam arnefe, tali eos pace habere decrevit, ut nulli penitus quicquam iuris inde facere compellantur. Cum vero silvam illam, que prae mag-
nitudine sui vele nuncupatur, praefatus comes palatinus Erenfridus et frater eius comes Hecelinus communi utilitate possiderent, in praesentia nostri nostrorumque et multorum nobilium eandem utilitatem par-
cientes duobus cenobiis tradiderunt, Erenfridus comes palatinus suam quidem partem beato Nykolao in Brunwilre, frater vero eius comes Hecelinus suam beato Cornelio cum predio Bercheim, hanc utrobi-
que legem statuentes, ut nullus in predicta silva aliquid potestatis aut iuris habeat preter su pradictorum cenobiorum patres et mansionarios illos, qui in bonis aecclesiae destructa resarcire et com-
munire et censum persolvere debebunt, qui etiam ex eadem silva singulis annis in epiphania domini ligna quae vulgo dicuntur uacholz ad caminatam abbatis deferent vel etiam illos, quibus ipsi abbates pro
mi(sericordi)a concesserint. Nullus autem extraneorum in ea aliquid sibi quasi pro iustitia usurpandi licentiam habeat preter illos tant[um], quos predicti abbates in ipsa silva pro solvendo sibi frumento consignaverint,
qui vulgo dicuntur Werludeo ea tamen conditione, ut si ipsi homines aliquid contrarii admiserint, liceat ipsis abbatibus eos inde expellere et alios quos voluerint pro eis admittere. Si quis autem
absque eorum concessione aliquid in illa silva praesumpserit et forestarius abbatis de brunwilre hoc deprehendens aliquid pro pignore detinuerit, utrique abbates ex equo parcientur, eadem vicissitudine repen-
sa ex parte abbatis sancti Cornelii, si eius forestarius idem deprehenderit, simili modo parciendo nec suis advocatis inde aliquid dare aut respondere tenebuntur). Bona etiam, quae praedictus comes palatinus
habuit, id est ad bilke V mansos, Rinhare XVII, Birte IIII, Aschela VII, Budelinchoue" XI et II iugera vinee, Benchouen XIII et XV iugera vinee, Geldestorp VIII beneficia et CC et
XXIIII iugera, Unkelebach de VIIII mansis vel iugeribus medietatem et ad Rimago de II mansis similiter, quam medietatem quidam Sicco comes ab abbate Ellone iam acceperat quoad viveret habendam,
nulli autem heredum suorum post mortem suam relinquendam, Engresche VIIII mansos et X iugera vinee, ad Mesinich et Rilec XXIIII iugera, Gangele XVI mansos cum appendiciis suis, allodium
quoque suum in clotenof cum omnibus appendiciis suis et cum omni integritate ipsius, videlicet in villis in vineis et arpennis in silvis et in agris in aquis et in pascuis viis et inviis terris cultis et in-
cultis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis absque ulla sui diminutione libere et integre prelibato cenobio perpetuo possidendo donavit. Nos itaque praefati Erenfridi comitis pala-
tini sueque coniugis Mathildis piam secuti actionem de nostro etiam aliqua eidem monasterio ob dei amorem nostraeque animae salutem curavimus addere, id est ad Alstenrode V mansos et cur-
tem quandam infra nostrae urbis muros sitam ob hoc videlicet, ut eiusdem monasterii primus abbas venerabilis Elio eiusque successores eam tenendi habeant ammodo liberam potestatem. Hec
ergo iam habita et queque in futurum habenda ex auctoritate sanctae et individuae trinitatis patris et filii et spiritus
sancti et Beati Petri apostoli nostrique ordinis atque iuris censura confirmamus et per hanc nostrae defensionis pagi-
nam sigillo nostro manuque propria insignitam in perpetuum corroboramus testibus idoneis qui interfuerunt subnota-
tis. Nomina testium: Ansfridus episcopus de traiecto, Meginardus episcopus poderbrunnensis, Nithardus praepositus
templi, Sigezo praepositus, Werenzo praepositus, Godefridus dux pilosus, Gevehardus antiquus comes de mosella,
Richezo comes de heingebach, Godefridus filius eius, Herimannus comes de Noruenich, Sicco comes, Starchri,
Embrico, Eppo, Ruoprat, Ruocher, Gerunc, Heriman. Acta sunt hec dominice incarnationis anno M
XXVIII, indictione XI, regnante Cuonrado Romanorum imperatore augusto.