In nomine sanctae et individuae trinitatis. Notum sit omnibus tam futuri quam presentis evi fidelibus, qualiter ego Adelbertus divina mis(eri)cord(i)a
sanctae moguntinae aecclesiae minister humilis et apostolicae sedis legatus mercedem hospitalitatis quam ipsa veritas commendat consequi desiderans ab adelberone
clerico meo impetravi, ut predium suum in Bachestetin omnibus sanctis ad sustentandos pauperes xristi de hospitali in erpesphurt pro sua suorumque
parentum memoria delegaret, ita tamen ut quamdiu ipse vivat idem predium libere sicut ante possideat, ipso autem de medio sublato predicta
omnium sanctorum aecclesia predium quod dictum est nullo reclamante in perpetuum optineat. Sed ut melius conpos voti mei efficerer, quedam iuris
mei bona pro precario interposui, nam duo talenta de reditibus meis in falkenaha eidem adelberoni in beneficium concessi, et duo alia de reditu
fori usui eius ea conditione dedi, ut primam prebendam quae in aecclesia beatae mariae vacua fuerit annuentibus absque omni contradictione fr(atr)ibus
ipse canociae suscipiat, qua suscepta michi duo talenta de foro remittat. Ut autem in posterum.. ab hac re nulla disceptacio habeatur,
coram compluribus quos subternotabo testibus clericis et laicis melioribus terrae et loci erpesphurt factum est. Hii sunt testes clerici: Heinricus
prepositus de giecheburc, Emmicho prepositus sancti severi, Waldericus decanus, Arnoldus magister, Adelgerus cantor, Heinricus custos,
Theodoricus cellerarius, Adelgerus, Erkenbertus, Ditmarus, Reginhardus, Egelolfus, Geltbernus archipresbiter ; laici: Ludewicus comes, Ernestus advocatus,
Giselbertus vicedominus, Sigefridus scultetus, Wernerius monetarius, Herimannus magister fori, Herimannus de Wodenesberc, Embricho, Ludewicus, Adelgerus,
Rudigerus, Sigeboldus, Ditmarus, Herimannus, Burcardus, Saxo, Adelbertus, Ruobbertus, Herimundus, Dragebodo, Bereuuigus, Wernherus, Wolframus camerarius.
Hoc etiam ut omni tempore ratum et incovulsum permaneat hanc inde cartam conscribi feci, quam et sigilli mei impressione signavi et omne
quod de hac re factum est interdicto athematis confirmavi.
Facta est hec tradicio anno ab incarnatione domini MCXXX, indictione VIII. Regnante gloriosissmo rege Lothario nominis huius III, anno regni sui quinto.
Data erpesfurt per manum adelhardi notarii III. nonas iunii.