Текст на языке оригинала
L MARCHIO (1) Leonellus marchio Estensis etc. Vestigiis illustrium dominorum predecessorum nostrorum marchionum Estensium (2) inherentes. Qui reverendis in XPisto patribus dominis episcopis Mutinensibus gratias impertiti sunt sicut per e[...] decreta eisdem dominis episcopis concessa uberius (3) apparet. Ita et Nos presentium tenore omni modo, via, iure et forma quibus melius et efficacius possumus etiam de nostra plenitudine potestatis infrascriptas gratias (4) concedimus reverendo patri nostro in Christo carissimo domino Iacobo Antonio Dei gratia episcopo Mutinensi per infrascriptum modum, videlicet: [C] Inprimis eis conce- (5) dimus quod omnes et singuli ipsius domini episcopi familiares secum in domo commorantes, vel ab eo salarium, seu victum h[…] possint et valeant impune arma portare (6) per civitatem nostram Mutine eiusque comitatum et districtum. Et similiter duo notarii episcopalis curie sue ac nuntii sive pre[…] Curie episcopalis, necnon ipsius domini episcopi (7) negotiorum gestor, qui ad presens est vel in futurum erit ac denique quatuor castaldiones ipsius domini episcopi. [C] I[tem v]olumus et concedimus, quod dicto domino episcopo (8) circa mezadros suos et sui episcopatus Mutine suosque manentes officiales, notarios et familiares in et pro supportan[...] vel non supportandis vel subeundis (9) serventur ad plenum Statuta predicte nostre civitatis Mutine in omnibus et per omnia sicut iacent et sicut in ipsis [ple]nius continetur. Exemptionesque immu- (10) nitates eis concessas, tam vigore Statutorum communis Mutine et pactorum inter episcopos et ipsum commune quas ab illustribus dominis predecessoribus et progenitoribus nostris (11) concessas ratas et inviolatas fore volumus quibuscumque civibus aut colonis subditis nostris hoc tempore aut aliunde venientibus ad habitandum in territoriis (12) aut dominio nostro. Qui possessiones et predia cuiuscumque conditionis fuerint ab episcopatu Mutine, conducerent iure livelli aut alterius perpetue locationis per- (13) inde ac si immediate ab episcopatu possiderentur. Nec de ipsa conductione gabellam seu datium conductores solvere teneantur. Et similiter omnia pacta et con- (14) ventiones ac ordinamenta [inita] temporibus retroactis inter episcopum et episcopatum Mutine et beccarios eiusdam civitatis. Et quod iura domini episcopi prelibati et epi- (15) scopatus Mutine contra beccarios predictos ad que observanda apparuerit de iure ipsos beccarios teneri et observare debere serventur eidem reiectis cavillationibus (16) et consuetudinibus quuibuscumque. [С] Item quod dicto domino episcopo aut eius syndico vel procuratori contra omnes et singulas personas cuiuscumque conditionis existant, que ei- (17) dem domino episcopo vel episcopatui Mutinensi de iure in aliquo tenerentur vel ad aliquid quicumque ratione vel causa per offitiales nostras Mutine eiusque comitatus et districtus (18) fiat ius summarium et expeditum atque iuris et iustitie complementum summarie breviter et de plano sine strepitu et figura iudicii absque porrectione libelli cavilla- (19) tionibus frivolis reiectis Statutis aliquibus dicte nostre civitatis Mutine non obstantibus, et non obstantibus aliquibus litteris nostris seu predecessorum nostrorum hinc (20) retrofactis vel transmissis Regiminibus nostris Mutine seu alicui ipsorum vel alicui alii nostro officiali in dicta nostra civitate Mutine vel suo districtu constituto et (21) contentis eis quibus ius prefati domini episcopi vel episcopatus Mutine lederetur in totum vel pro parte vel ipsi preiudicium fieret quoquo modo. Quibus litteris nostris et prede- (22) cessorum nostrorum ac etiam Statutis totaliter fore et esse volumus dumtaxat in hac presente derogatum ac si de ipsis in presenti nostro decreto fieret seu facta foret mentio specialis. (23) [C] Item volumus quod omnes et singuli nostri officiales tam civitatis Mutine, quam districtus quavis fulgeant dignitate et quovis nomine nuncupentur tam quam nunc (24) presunt officio quam qui in posterum presidebunt commendatum habeant prefatum dominum episcopatum [sic] patrem nostrum in XPisto carissimum et eius officiales et familiares eis assi- (25) stendo suffragiis et favoribus opportunis quocunque idem dominus episcopus duxerit requirendum, ac etiam dando et impertiendo eidem et suo officio brachium seculare in casibus (26) in quibus viderint expedire sub pena amissionis gratie nostre. [C] Item per presentes et tenore presentium mandamus dictis nostris officialibus tam civitatis nostre Mutine (27) quam districtus quatinus circa bona et possessiones ipsius domini episcopi et sui episcopatus Mutinensis ipsum dominum episcopum defendant et conservent contra quoscumque tam nobiles quam (28) plebeos, nec permittant sibi molestiam vel iniuriam seu turbationem fieri in ipsis silicet ipsum protegant et tueantur in iurisdictione sua et episcopatus sui de dictis rebus (29) et bonis suis et dicti sui episcopatus, nec in dicta iurisdictione permittant sibi iniuriam fieri quovis modo. [C] Item gratiam facientes ipsi domino episcopo non tanquam episcopo Muti- (30) nensi silicet tanquam civi et patri nostro in XPisto ac commensali dilectissimo sicuti per predecessores nostros hactenus reverendis patribus dominis episcopis mutinensibus con- (31) cessum extitit concedimus eidem domino episcopo. Quod ad solutionem alicuius terratici nullatenus teneatur presentialiter vel in futurum, nec etiam ad solutionem alicuius ga- (32) belle, seu datii generis cuiuscumque pro aliquibus emptionibus seu venditionibus, quas pro se et familia sua tantum faciet quoquo modo nec ad solutionem ga- (33) belle macine, nec ad solutionem gabelle introitus portarum nec etiam boatarie et curuum quantum est et erit pro rebus buccis bobus et curribus suis et episcopatus (34) Mutine directe vel indirecte quovis questo colore quantum est pro se et usu familie sue et rebus ipsius episcopatus tantum a quibus omnino eum volumus esse (35) immunens et exemptum. Mandantes omnibus et singulis officialibus nostris civitatis nostre Mutine necnon conductoribus et officialibus gabellarum dicte civitatis quatinus ad solutionem dicti nostri terratici nec etiam (36) gabellarum predictarum ipsum dominum episcopum nullatenus artent, cogant vel compellant vel (37) astringant aut eidem impedimentum molestiam vel inquietationem faciant a quibus quidem terratico et gabellis omnibus quantum est et erit pro dictis emptionibus (38) et venditionibus et pro usu familie sue ac rerum sui episcopatus et fructuum ex certa scientia de nostre plenitudine potestatis ipsum dominum episcopum volumus immunem et exemptum (39) esse libere et absque solutione aliqua predictis terratico vel gabellis per eum seu eius syndicos vel negotiorum gestores eius nomine dictis de causis facienda. Man- (40) dantes et iniungentes harum tenore omnibus et singulis officialibus et subditis nostris tam civitatis nostre Mutine quam districtus eiusdem et tam presentibus quam fu- (41) turis cuiuscumque conditionis existant. Quatenus suprascriptas concessiones nostras et omnia et singula suprascripta in omnibus et per omnia servent et adimpleant (42) sicuti facent et scripta sunt, omni contradictione remota ac servari et adimpleri faciant ipsi domino episcopo et suis officialibus, familiaribus, syndicis et negotiorum (43) gestoribus antedictis sub pena amissionis gratie nostre et alia qualibet […] pena pecuniarum imponenda. Ad [...] robur et testimonium has nostras (44) patentes litteras et decretum fieri et registrari iussimus nosrique soluti sigilli [appensione] muniri. Datum Ferrarie in palatio curie nostre anno Nativitatis (45) Domini nostri Iesu Christi Millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto, indictione octava, die vigesimonono mensis Decembris.
Комментарий линвистический
Документ составлен на средневековой латыни области Эмилия-Романья. Самым заметным отличием средневековой латыни в рукописных памятниках служит замена дифтонгов “ae” и “oe” классической латыни одной буквой “e”.