Текст на языке оригинала
[Нотариальный знак] (1) In XPisti nomine. Anno eiusdem Nativitatis Millesimo trecentesimo quadragesimo secundo, indicione decima, die tercio mensis Februarii, in (2) villa Tamare, dictrictus Ferrarie sub porticu domus habitationis dicti Francisci. Presentibus testibus vocatis et rogatis: ser Virolo nauta (3) filio quondam ser Trente de Sancto Lucha, magistro Beltramino calegario de contrata Sancti Romani, ser Tomaxii de Beroguadagnis (4) de Fossalta, Floravancio notario filio ser Iohannis Bellaie de Tamara et Viride, eius fratre, et alliis. Antonius, (5) filius quondam ser Benevenuti de Panigalia de villa Albarete se et sua bona suorumque filiorum et heredum obligatus fuit, contentus (6) confessus et bene in concordia cum ser Francischo, dicto Rubeo, filio quondam ser Benevenuti de Carbone de Tamara, dante (7) in dotem atque nomine dotis pro domina Boneta, eius filia et uxore dicti Anthonii habuisse et recepisse in dotem et dotis nomine in denariis et (8) bonis mobilibus extimatas arbitrio bonorum hominum et communium amicorum tempore contractus matrimonii inter ipsos coniuges sexaginta sex libras et novem (9) solidos bononinos. Renuncians dictus Antonius exceptioni non habitorum, non receptorum et non sibi numeratorum atque non extimatarum rerum speique (10) future numerationis et extimationis, exceptioni doli mali, in factum condictioni et sine causa, omnique alii exceptioni et legum auxilio sibi competenti vel competituro, forique privilegio (11) [Constituens] dictus Antonius se soluturum et observatuurum hec omnia et singula suprascripta et infrascripta in omni loco, terre et foro et se posse per (12) [pactum] ubique locorum et terrarum tam diebus feriatis quam non feriatis, non obstantibus aliquibus feriis, quibus sponte renuncians expresse. Quam (13) dotem promixit dictus Antonius per se suosque heredes eidem ser Francisco vel domine Bonete presentibus, stipulantibus et recipientibus dare, reddere et restituere (14) eisdem aut eorum heredibus vel cui ius et [casus] dederit in omnem causam et eventum dotis restituende. Et refficere et restituere promixit dictus (15) Anthonius eidem ser Francisco presenti et stipulanti omnia et singula dampna et expensas que et quas fecerit vel habuerit in iudicio et extra (16) pro dicta dote habenda et exigenda, credendo de dampno et expensis suo simplici verbo sine onere sui sacramenti et testium probatione et (17) si [...] dicta dos pervenerit in casu restitutionis, [quod] tunc liceat dicto ser Francisco aut eius heredibus sua propria auctoritate (18) [...] [requisitione] iudicis vel potestatis ingredi tenutam et possessionem corporalem omnium suorum bonorum dicti Antonii ubicumque eligere (19) [voluerit] dicta bona et ea bona vendere, donare, alienare et apud se iusto pretio retinere tamquam sua bona propria iusto pretio empta (20) usque ad integrum solutionem et satisfactionem dicte dotis et expensarum. Et pacto speciali promixit dictus Anthonius eidem ser Franci- (21) sco vel dicte domine presentibus et stipulantibus non apellare se ab aliqua sententia, que lata foret contra eum vel eius bona ocaxione predicta et non dicere (22) sententiam esse nullam et si dixerit vel se apellaverit promixit eidem ex nunc prout ex tunc dictam apellationem et nullitatem habere cassam vanam et nullius valoris. (23) Que omnia et singulla supradicta promixit dictus Anthonius per se suosque heredes eidem ser Francisco vel (24) dicte domine Bonete presentibus et stipulantibus pro se suisque heredibus firma et rata habere, tenere, actendere, observare et non contravenire sub (25) pena stipulatione promissa quinquaginta libras ferrarinarum veterum et obligatione omnium suorum bonorum presentium et futurorurum qua pena (26) soluta vel non contractus iste firmus existat. (27) Ego Campedellus, filius domini Princivallis de Campedelo imperiali auctoritate Ferrarie notarius predictis (28) omnibus presens fui et rogatus scribere scripsi.
Комментарий линвистический
Документ составлен на средневековой латыни области Эмилия-Романья. Самым заметным отличием средневековой латыни в рукописных памятниках служит замена дифтонгов “ae” и “oe” классической латыни одной буквой “e”.