Текст на языке оригинала
PIUS PP V (1) Dilecte fili, nobilis vir, salutem, et apostolica benedictionem; Non dubitamus in Nobilitatis tuae notitiam perlatum esse, quali, quantoque maritimarum, terrestriumque copiarum apparatu immanissimus (2) Turcarum Tyrannus bellum hoc anno, contra Rempublicam Christianam gerendum susceperit, immo potius hoc ipso tempore iam gerat, cum et maxima classe instructa Cyprum Venetorum Insulam (3) oppugnet, et ingentibus quoque terrestribus copiis comparatis christianae ditionis Regnis, atque Imperio interitum, atque exitium minitetur. Quibus tot, tantisque periculis nobis, et huic Sanctae (4) Sedi apostolicae et universae christianorum Reipublicae impendentibus commoti, necessarium ei duximus Reges omnes, ac principes christianos ad ineundum adversus communem hostem nobiscum (5) foedus excitare ut enim eorum vires disiunctas, atque dispersas potentissimoram Turcarum viribus pares esse non posse intelligimus; ita coniuctas, et consociatas non desperamus (6) eiusdem atrocissimae gentis uim, atque impetum frangere posse: cuius quidem consilii nostri auctoritatem charissimus in Christo filius, Hispaniarum Rex catholicus et dilectus itidem filius, (7) nobilis vir, Aloisius Venetiarum Dux, Senatusque venetus secuti, nobiscum per procuratores suos foedus adversus eundem Turcarum Tyrannum inierunt: Speramusque Serenissimum Max- (8) imilianum, Ungariae, ac Bohemiae Regem, in Imperatorem electum, et charissimum nobis in Christo filium, Carolum, Regem Francorum, paternis nostris hortationibus excitatos in eiusdem foederis (9) societatem esse venturos. Ad huius autem sanctissimi, gloriosissimique foederis societatem visum nobis est Nobilitatem quoque Tuam invitare, illam, prout hisce nostris litteris facimus, hor- (10) tantes, ut arma, quibus se, populosque sibi subiectos Deus omnipotens tantopere excellere voluit, pro christianorum communis salutis defensione adversus Turcas nobiscum, et cum cae- (11) toris christianis Principibus capere velit quod si fecerit, speramus, quae tua, populorumque tibi subditorum militaris est vivus, ac potentia, magnas nobis esse accessuras vires, ad com- (12) munis omnium christianorum hostis impetum, ac vires debilitandas, ac labefactandas quanta enim sit potentiae tuae magnitudo, quanta sit gentis tuae in militaribus rebus fortitu- (13) do non ignoramus quam quidem ad rem primum innata sibi verae gloriae cupiditas Nobilitatem tuam hortari, deinde propria etiam utilitas impellere debet. Fallitur enim Nobilitas (14) Tua, si existimat auidissimam dominandi Turcarum gentem, nisi omnibus prius Regnis, ac potentatibus vel deletis, vel miserrima servitute oppressis unquam esse quieturam hoc (15) illi unum semper propositum fuit, hoc semper spectavit, et spectat, ut omnes, quae ubique terrarum sunt, nationes, omnia Regna, omnesque Principatus importuna quadam regnandi (16) cupiditate in suam redigat servitutem. Itaque nullum est in occidentis partibus Regnum, nullus Potentatus, quem non spe iam, et cogitatione invaserit, atque subegerit (17) nam quia christianos inter se Principes nunquam consensuros esse existimat, idcirco facile putat omnium illos Regna vi, atque armis sibi vindicare, et dum aliquibus Principi- (18) bus bellum inferens, cum aliis interim amicitiam simulat, omnes opprimere, et demedio tollere vult. Tibi autem, populisque tuae ditioni subiectis, eo maius ab ea gente pericu- (19) lum impendet, quo ab illius Imperio proprius abes. Quae cum ita sint, Nobilitatem Tuam hortamur, ut in praedicti foederis societatem venire, et adversus communem hostem Turcarum Ty- (20) rannum communi consilio, atque armis pium bellum gerere velit potius, quam omnibus Regnis per eum sublatis, dum ad se quoque eiusdem incendii flamma perveniat, expectare. (21) Quia vero certiores facti sumus Nobilitatem Tuam aliquando in animo habuisse huius Sanctae Romanae Ecclesiae proprium religionis cultum amplecti, idcirco pollicemur ei, nos, si id fecerit, (22) nulla paternae nostrae erga se voluntatis indicia praetermissuros, et quibuscunque cum Domino poterimus officiis nostram illi benevolentiam declaraturos, quem admodum Nobilitati Tuae (23) copiosuis explicabit dilectus filius. [пропуск для имени посла] : quem ad Nobilitatem Tuam dedita opera venire voluimus: (24) cuius orationi super omnibus, quae sibi exponet, eandem fidem adhibeat, quam nobis, si praesentes cum ea loqueremur, adhiberet, Nobilitatem Tuam rogamus. Datum Romae (25) apud Sancti Petrum sub annulo Piscatoris die IX Augusti M. D. LXX Pontificatus Nostri Anno Quinto T. Aldobrandinus